- CHRYSOLITHUS
- CHRYSOLITHUSGraece χρυσόλιθος, inter XII. gemmas, Novae Hierosolymae fundamenta, memoratur Apocalyps. c. 21. v 20. septimô locô: Ο῾πέμπτος σαρδόνυξ. ὁ ἕκτος, σάρδιος. ὁ ἓβδομος, χρυσόλιθος. Quintus sardonyx, sextus sardius, septimus, Chrysolithus. Inter XII. itidem illas, quibus sacrum Pextorale Sacerdotis Summi Hebraeorum refulgebat, Exodi, c. 28. v. 20. ubi in quarto ordine, povitur primô locô Chrysolithus, quomodo Vulgatus Hebr. tarschisch Iosephum et LXX. sequntus reddit; Tremelliô et Iuniô Beryllum Thalassium voce eâ intelligentibus. Vide Rivetum ad loc. De illo sic Plin. l. 37. c. 9. Aethiopia mittit et Chrysolithos, aureô colore translucentes. Praeferuntur its Indicae et si variae non sint, Bactrianae. Deterrimae autem Arabicac, quoniam turbidae sunt et variae, et fulgoris interpellati nubilô macularum, etiam quae limpidae contigere, velut scobe suâ refertae. Optimae vero sunt, quae in collatione aurum albicare quadam argenti facie cogunt. Fundâ includuntur perspicuae, coeteris subicitur aurichalcum, etc. Nomen ei ab aurt θεωρίᾳ, dictusque etiam χρυσόπτασος est, ab auri ὀπτασίᾳ, h. e. facie: aliter et Chrysolampis, iuxta Solinum, et χρυσόφυλλον Epiphanio, qui gemmam hanc in puteo repertam, prope Babylonem tradit, quod adumbratum et efficteum ex verbis Plinii d. l. Boccbus Auctor est et in Hispania repertas, quo in loco crystallum dicit ad libramentum aquae puteis depressis inde erutam. Et Chrysolithon XII. pondo a se visam. Speciem eius, nec optimae, Chrysapaston esse diximus supra. Coeterum optimae Chrysolithi fundâ includebantur seu palâ perspicuae, ut idem ait, h. e. patentes; coeteirs aurichalcum subiciebatur, folii vice, ut vulgo vocat Galli, quod olim et per se in use gemmarum diu apud Veteres in admiratione fuisse, idem alibi scribit. Fundum autem appelat is annuli palam, quia Graeci σφενδόνην quoque vocant, quae vox fundam significat, etc. Pergit Plinius, Sunt in hoc genere capniae, sunt et vitreis similes, veluti crocô, refulgentes, vitrei a veris visu discerni non possunt; tactus deprehendit, tepidior in vitreis. Ubi vitrei Chrysolihi sunt, quos ψευδοχρυσολίθους vocat Diodorus, qui χρυςτάλλους vocat vitrum, quô Chrysolithi factitii adulterantur. Capniae vero, Chrysolithi ei dicuntur, qui fumidi vapore Solis fiant, adeoque ὑπὸ καπνώδους ἀναθυμιάσεως hunc colorem induant, etc. Vide omnino eum pluribus de hac gemma disserentem, ubi supra, et Salmas. ad. Solin. p. 205. ac 407. Sed et χρυσόλιθος, lapidis nomen, qui alias χρυσίτης, apud Zosimum: Α᾿ργυρόλιθος καὶ χρυσόλιθος, vide supra in voce Chrysites. Ethesium quoque lapidem, ut et Aetiten, χρυσολίθους vocari, legas in Lexico Chimiae, apud enndem Salmas. d. l. p. 1103.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.